www.trojmiasto.pl

ROCZNIKI OLIWSKIE 1356-1545

Oliwa

ANNALES OLIVENSES

Anno 1356 electus est in abbatem monasterii de Oliva dominus Wesselus.

Anno 1360 prata quaedam ad mare et fluvium Rade sita, de quibus controversia vertebatur inter monasterium Olivense et Cyborium Czyborowicz de Selestrin nec non dominum Stephanum de Blandzkow monasterio adiudicata sunt sententia arbitri Badonis plebani in Hollandia.

Anno 1361 secunda Iulii obiit supremum diem dominus Wesselus abbas Olivae.

Anno 1371 electus est concordibus votis in abbatem Olivae dorninus Albertus Roden.

Anno 1378 tertia Augusti in humanis esse desiit dominus Albertus abbas Olivae, vir religiosa pietate insignis, hic sepultus est ad gradum presbyterii sub lapide magno, cui hi versus inscripti leguntur:

Mille trecenteno semel octo septuageno
Stephani dum colitur invencio, quippe moritur
Albertus gratus abbas Roden vocitatus.
Vivat ut in coelis, rogitet quisque fidelis.

Anno Domini 1379 assumptus est in magistrum Conradus Zolner do Rottenstein vir strenuus. Hic multa cum suis fratrihus praeclara gesta edidit contra paganos, nimirum Kaystut, Algart, lagellum, Witholdum et Strigalum.

Anno 1379 electus est in abbatem Olivae dominus Siffridus, qui obiit anno 1387.

Anno Domini 1380 reverendi patres Carthusiani prima vice Prussiam feliciter appulerunt.

Anno Domini 1383 Witoldtus a carcere liber redditus est opera uxoris suae, quae illum habitu muliebri, quo vestiebatur, induit ac in locum ipsius virili vestitu custodes fallens in carcere mansit.

Anno 1388 assumptus est in antistitem fratrum Olivensium dominus Nicolaus Runge - alibi scribitur electus anno 1389 - Hoc abbatiale officium moderante, renovata et dedicata fuit ecclesia Zarnovicensium.

Anno Domini 1389 vitae munere perfunctus est Conradus Zolner magister generalis, cuius exuviae Marienburgi terrae traditae sunt; rexit octo annos.

Anno 1389 destructa est antiqua ecclesia Zarnovicensis.

Item eodem anno 1389 assumptus est in magistrum gcneralem Conradus Wallenrode vicsimus primus ordinis sui in Prussia moderator. Hic fuit magnus osor religiosorum virorum ac sacerdotum finivitque vitam anno 1393 morte satis miserabili ac periculosa, sepultus Marienburgi in eclesia sanctae Annae, rexit 3 annis

Anne 1393 officio magistri generalis dignatus est Conradus do Iungingen, vir mansuetudine, pietate, castitate et clementia etiam in hostes praecipuus, quam ob causam multas a suis adversitates et contradictiones pati debuit dicebaturque magis idoneus pro monachatu quam pro magisterio generali.

Anno 1394 in humanis desiit esse dominus Nicolaus Runge abbas Olivae.

Anno 1395 impositum est abbatiale onus communi fratrum consensu domino Nicolao.

Anno 1399 assumptus est ad abbatialem dignitatem Olivae dominus Nicolaus Praester.

Anno 1405 electus est in abbatem Olivae dominus Iacobus. Hic pro augmentatione emolumenti corporalis fratrurn 70 marcas annuales conventus pro provisione assignavit ex pecunia, quam dominus Albertus restaurando refectorio quondam deputaverat et ad usuram quodammodo exposuerat. Hic etiam scandalum, quod pluribus saecularibus offerebatur ex esu carnium ab his, qui in plena corporis valetudine et sanitate constituti fuere, abstulit et amputavit.

Anno Domini 1407 Conradus de Iungingen, posteaquam 14 annis officium magistri generalis strenue administrasset, vitam cum morte, imo curn vita perenni commutavit, sepultus Marienburgi in ecclesia sanctae Annae.

Anno Domini 1407 creatus eat in magistrum generalem Ulricus de Iungingen, vir bellicosus, a praedecessoribus suis degener, amicorum hostis, ibat enim contra suos et expugnabat eos ac terras nonnullorum vi belli sibi usurpabat et arces demoliebatur. Contra hunc anno 1410 venit Iagello rex Poloniae et Witholdus magnus dux Lituaniae in magna pugnatorum copia in Prussiam, quibus occurrit magister eosque acie directa in Tannenberg aggressus est, a quibus victus est et occisus in eodem loco; caesa sunt utrinque tunc temporis ad centum millia armatorum. Rexit tribus annis et Marienburgi sepultus.

Eodem anno subortae fuere discordiae inter commendatorem Gedanensem et communitatem ac senatum civitatis eiusdem, quae tamen ita sopitae sunt utrinque, ut perpetua oblivione obliterarentur.

Anno Domini 1410 electus est in magistrum generalern Henricus de Plauen. Hic cladem praedecessori suo a Polonis illatam ulcisci volens, auxiliares manus a regibus et principibus expetiit, sed a suis officio privatus est ductusque in Engelsburgum ibidem septem annos in vinculis egit; rexit triennio, sepultus est Marienburgi.

Anno Domini 1410 in magistrum generalem assumptus est Michael Kochmeister de Sternberg. Contra hunc descendit Iagello rex Poloniae et Witholdus magnus dux Lithuaniae, sed rebus infectis redire coacti fuere. Rexit novem annis, postea se officio abdicavit. Obiit Gedani sepultusque Mariaeburgi.

Anno Domini 1411 magister generalis fecit invitari ad arcem Gedanensern per Henricum de Plauen dominum Conradum Letzkaw, dominum Arnoldum Hecht, dominum Bartholomaeum Grosse consules civitatis Gedanensis, quos ibidem interfecit feria III dominicae passionis; sepulti sunt Gedani in templo parochiali ante sacellum sanctae Hedwigis sub magno lapide.

Anno 1412 Gedani exusta est igni platea vulgo dicta Beutlergasz usque ad curiam.

Anno 1416 in sacrosancto corporis Christi festo concitatus fuit tumultus Gedani a domino Dorbeke propter consulem Gedanensem, qui suspectus erat dicebaturque secreta senatus revelare crucigeris.

Anno 1419 electus est in magistrum generalem Paulus de Rosdorf ex familia Kernterorum. Fuit hic vir probus, eruditione praecipuus, eloquentia celebris; hunc Poloni spiritu sancto afflatum praedicabant; amabat vera imprimis prornissorum fidem verborumque honestatem. Huius tempore fuit quidam Carthusianus doctrina insignis, qui crucigeris admonitiunculam ex sacris literis compilatam in scriptis obtulit consulens, quomodo malis et afflictis rebus suis occurrere possent. Hoc regente a provinciis, civitatibus et rege contra crucigeros pactum initum et coniuratum est.

Anno 1424 dominica tertia post pascha [6 V 1424] concremata fuere horrea Gedanensia post locum, ubi naves exonerari soliturn est, vulgo Lastadia dictum, in quo loco etiam quaecunque cremabilia reperta igni consumpta sunt.

Anno 1427 Gedanenses lastam saIis 120 marcis venibant. Eodern anno sal navibus Lubeka allatum fuit ac postmodum 24 marcia lasta constabat.

Anno 1429 proditione dediderunt Hollandi Gedanensium naves ad littus consistentes eorumque ad 24 onerarias acceperunt.

Anno 1430 prima die Aprilis Vistula perfracta ripa in insulam (Werder) proruperat perveneratque usque in Mottlaw, Gedanum et horea ibidem aquarum vi oppleverat.

Anno 1432 concordibus votis et unanimi fratrum consensu ad abbatialem dignitatem Olivae evectus est dominus Bernardus.

Anno 1433 in festo sancti Aegidii [1 IX 1433] abbatis venerant Hussitani haeretici oppugnaturi Gedanum, cumque undique eorum licentiosa malitia grassaretur, etiam Olivense monasterium igni traditum concremarunt. Abbas vero dominus Bernardus - quo regente scelus tam nefarium comrnissum - cum fratribus se Gedanum contulerat, in granario monasterii degere coactus, ubi fratres periculi ac loci angustiis pressi rebusque ad victum necessariis destituti, ordinis statuta in cantu, lectionibus, meditationibus, orationibus caeterisque religiosi instituti exercitiis servare minime valuerunt.

Eodem anno sorores de Zarnowicz ob incursus eorundem haereticorum in monasterio non tuto se consistere posse advertentes, fugae praesidio Gedanum venerunt ac in platea sancti spiritus in unam domum congregatae, ibidem 14 hebdomadas egerunt loci inopia afflictae, inter quas cum 34 numero essent, 7 tantummodo incolumes remansere. Priorissa vero Barbara Ardensele e vita cessit, quam secuta mox Catharina portaria, harum terra terrae reddita est Olivae. Porro cum reliquae sorores, sopitis iam periculis, monasterium repetere disposuissent et discessum Gedano paravissent, soror quaedam nomine Margaretha Stades exilii malis confecta in taberna Rede vitae finem fecit, sepulta Olivae. Reliquae vero sorores vix longe post pristinae incolumitati restitutae vires pristinas recuperarunt.

Eodem tempore Iohannes Melsag provisor earundem virginum, cum victualia caeteraque necessaria virginibus Gedanum adveheret, ab haereticis captus fuit cum quatuor famulis, quorum opera usus fuerat in advehendis necessariis; victualia sibi hostes usurparunt, ilium autem vinctum 14 diebus detinuerunt, qui cum pinguis et corpulentus vinculis constringeretur, postea captivitatis malis afflictus fameque et inedia attenuatus vincula exuit et detraxit ac fugae praesidio salvatus est.

Anno 1439 domini crucigeri - cum variis antehac dissidiis et discordiis abinvicem discreparent - percusso foedere amicitiae leges iniere, Paulo de Rosdorf magisterii functionem protunc obeunte.

Anno 1440 abiit e vita Paulus de Rosdorf a magister generalis, postquam 19 annis ordinem moderatus esset sepultusque est Marienburgi.

Eodem anno magisterii celsitudinem adeptus est Conradus de Erlichhausen vir bonus ac probus. Hoc regente foedus supradictum sigilli munimine roboratum fuit Marienburgi dominica Iudica.

Eodem anno fuere magnae dissidiae Marienburgi. Magister generalis repente se in carpentum dedit Gedanumque concitus venit; porro non Iatuit civem quendam Gedanensem adventus hic tacitus statimque vocata communitate expositum est, quomodo consules quondam Gedanenses in arce miserabiliter trucidati et enecati fuere; tum inito simul pacto unus pro alio se mortem oppetiturum iureiurando firmavit. Altero die simulatque illuxit, misit magister invitatum ad arcem senatum, vel ut ipsi eundem ad ecclesiam sancti spiritus invitarent, petitum. Quo cum convenissent, cives armati ante portam custodiam agebant veriti, ne malum priori consimile ipsos maneret.

Anno 1441 post mutuas tractationes rex Poloniae Wladislaus et magister generalis in verba pacis iurarunt.

Anne 1442 dominica festum beatae Margarethae immediate praecedente combusta est Gedani platea vulgo dicta Tregergasz.

Anno 1443 in festo sanctorum Philippi et Jacobi ingens nivium copia Gedani descendit multisque stuporem simul ac terrorem incussit.

Eodem anno acceperunt Gedanenses ad 26 naves onerarias, Hollandis talionem eisdem reddentes.

Anno 1446 invitatus rex Torunium a magistro generali ibique sacrosancti perceptione utrinque foedus firmarunt.

Anno 1449 fulgur turrim quandam percussit et exussit in arce Gedanensi.

Anno 1450 pestifera lues Gedani mirum in modum grassabatur.

Eodem anno subtractus est ab hac luce Conradus de Erlichhausen magister generalis, cuius corpus Marienburgi sepulturae traditum est.

Item eodem anno magisterii fastigia conscendit Ludovicus de Erlichhausen. Huius temnporibus Prussia a crucigeris defectionem fecit; et Marienburgum ab ordinis mililibus venditum est Gedanensibus postea cum reliquis provinciis, civitatibus, arcibus ad regis Poloniae ditionem.

Anno 1452 causa at negotium foederis inter dominos crucigeros et subditos coram Caesarea Maiestate ventilabatur. Eodem tempore provinciae et civitates Caesaream Maiestatem adierunt propter memoratum foedus.

Anno 1454 ortum est gravissimum bellum inter dominos crucigeros et subditos corum. Eodem anne prodita et destructa est arx Gedanensis in die sanctae Scholasticae.

Anno 1454 feria sexta ante festum sanctae Mariae Magdalenae reverendus dominus Nicolaus abbas Olivae ultro abbatialem dignitatem resignavit domino Henrico Koning canonice electo. Testatur id privilegium admodum reverendi domini Matthiae abbatis Novicampi, qui una cum venerabili Ioanne Wilkim ex commissione domini Iohannis abbatis Dobranensis huic rei interfuit. Porro statum domus suae dictus dominus Nicolaus reliquit per modum inferius annotatum: primo in prompta pecunia, auro et moneta [octingentas] et 50 marcas antiquae monetae, item 200 marcas civibus Gedanensibus concessas. Item in debitis extorquendis de censu residuo et pecuniis villanis concessis 700 et 18 marcas minus una marca monetae eiusdem. Item 60 calices in monasterio, in grangiis et in civitate reservatos. Item 9 scyphos minores et tres maiores, proprie "Koppe" dictos pro mensa abbatis. Item duo vasa argentea pro distribuendis speciebus. Item unam credentiam cum linguis viperarum; item duas tattas, proprie "schalen"; item viginti cochlearia argentea; item 80 lastas siliginis in civitate in granario; item 9 lastas et 3 modios avenae villanis concessas; item 15 lastas salis in civitate.

Eodem anno denuntiaverunt civitates, equites, famuli se renuntiare obsequiis crucigerorum. Eodem tempore legati regi Casimiro fidelitatem iureiurando spoponderunt.

Anno 1455 destructa fuit Gedani civitas recens dicta, vilgo "Iungestadt" cautumque fuit, ne quisquam de caetero ibi aedificare praesumeret.

Anno eodem post festum purificationis beatae Mariae virginis durissimum ingruerat frigus ita, ut etiam mare congelaretur usque Helam. Porro hebdomada sancta eruperat Vistula defluxeratque in hortos Gedanensium.

Anno 1460 Poloni castrametati sunt Olivae, prostratis militibus stipendiariis crucigerorum, commisso proelio ante Prust.

Eodem anno Gedanenses castra locaverunt apud sanctum Adalbertum, ubi dominus Conradus a Dolen, dominus Niderhof, dominus Albertus [Abst]Hagen aliique quam plurimi civium gladio feriente vita excesserunt.

Anno 1462 appulerant Franciscus Rugenege cum Gasparo Noschwitz Gedanum positisque castris apud sanctum Albertum, perforate aggere fluvii Radun, octo diebus aquis Gedanenses privaverunt.

Eodem anno in festo sancti Felicis Franciscus Rugenege incenderat Gedani Szidlitz et hortos, in autumno vera exusserat propugnaculum, quod ante Prust exaedificatum erat.

Anno 1463 occisus est Franciscus Rugenege penes Zarnowicz, quo tempore etiam Gedanenses illos, qui de Balge fuere, in ore gladii percusserunt.

Eodem anno in festo sanctae Margarethae palam factum est, quod civitas Gedanensis proditione deberet dedi hostibus, quo die Kesemark cum sex complicibus suis capite truncatus fuit, post quem feria IV Gregorius Koch cum quinque asseclis suis plexus est. In festo etiam sancti Dominici adhuc IV gladio percussi sunt et in festo beatae virginis assumptae sex decollati.

Eodem anno poterant educere crucigeri 100.000 et 6100 hominum pugnatorum - si unum tantummodo hominem a decem subditis postulassent - 20000 equitum, peditum 25000; porro crucigeri fuere 700, a famulatu vero ipsorum erant 1500.

Eodem anno conflagraverat Gedani platea vulgo dicta "Fischergasz" et alia "Tobisgasz" vocata; ignis vero fuit suppositus in foro piscium.

Item eodem anno amicitiae foedera inierunt rex Poloniae et Bernardus de Czyneberg.

Anno 1464 feria quarta festum sancti Michaelis praeeunte expugnaverunt et obtinuerunt Gedanenses Putzk, medio anno et 14 diebus in expugnatione expensis.

Anno 1464 iacta sunt fundamenta monasterii Carmelitani Gedani in veteri civitate in loco, ubi antea ecclesia in honorem sancti Georgii exstructa fuit.

Eodem anno saeviebat mirum in modum pestis Gedani fueruntque sepulta 5000 hominum ante festum sancti Michaelis apud sanctam Gertrudem, a festo autem sancti Michaelis usque ad festum sanctorum Simonis et Iudae 800 homines.

Eo quoque tempore expeditio fiebat contra Turcam.

Anno 1464 post celebratas domini Henrici abbatis Olivae carnis exuvias evectus est ad abbatialem dignitatem dominus Paulus, cui resignata sunt de substantia domus praefatae, quae sequuntur in infra annotatis: primo in prompta pecunia 300 marcae et 22; item de bursa 29 marcae minus 4 scotis, in debitis persolvendis XIII C marcae et 4 marcae; calices 40, patenae 31; monstrantia argentea deaurata; crux magna pretiosa, thuribulum novum argenteum; item 4 parvae cruces et 10 parvae monstrantiae argenteae; item monile magnum argenteum deauratum, scyphus argenteus, 2 ampullae argenteae, 2 oscularia argentea, curvatura baculi pastoralis, paternoster de corallis, 9 pocula argentea, item 26 cochlearia argentea, 5 lastae siliginis, 6 salis. In pignoribus scyphus et duae tattae, cingulus argenteus deauratus impignoratus pro 100 marcis; item 5 cochlearia argentea pro 4 marcis, item paternoster de corallis pro 20 marcis; item cingulus argenteus cum pera et vitro argenteo parvo ac 2 furcis argenteis caeterisque clenodiis pro 50 marcis; item paternoster de corallis pro 4 marcis; in debitis sublevandis XII C marcae a consulatu Gedanensi; a gubernatore IV C marcae, 100 marcae annualis census de castro Gedanensi; item de censu residuo et villanis concesso II C 72 marcae. Fuit dictus dominus Henricus pius pater fratrumque amantissimus; hic personis penuria vestitus laborantibus tunicas, caligas, tibialia, calceamenta corpori suo detracta dabat.

Eodem anno legatos regis Poloniac composuit rem hactenus varie agitatam cum PoIonis et crucigeris; Regiomontum cum caeteris fuit crucigeris datum sicque finem accepit saevissimum bellum inter dominos crucigeros et subditos eorum; nam post multa mala, post gravissimas hominum caedes, post agrorum depopulationes flebilemque totius terrae desolationem, post 13 annos in communi clade et strage expensos tandem Pomerellia tota et maior pars Prussiae cum celeberrimo castro Mariaeburg - quod usque hodie regibus Poloniae subest - regiae ditioni subiicitur. Porro magister magnus crucigerorum, rebus non pro voto suo currentibus, Regiomontum secessit ibique sedem suam posuit et per pacis conditiones eam Prussiae partem obtinuit, qua usque hodie duces Prussiae potiuntur. Utrinque in hoc bello tantae impensae et strages hominum facta, ut rex Casimirus 85000 militum stipendiariorum iacturam fecerit praeter milites voluntarios, qui innumerabiles periere. Magnus magister perdidit 69300 militum praeter rusticos. Gedanenses amiserunt ex civibus et rusticis villanis suis 1982, ex stipendiariis 14839 praeter voluntarios. Elbingenses amiserunt 1091. Ex parvis vero civitatibus et villis 90000 in hoc bello perierunt, ita ut summa utrinque caesorum 263022 fuerit. Ante hoc bellum dum crucigeri rerum potirentur, numerabantur 21000 villarum, post bellum tantum 3013 remansere, quo tempore etiam 1019 ecclesiae destructae et demolitae fuere. Rex Casimirus exposuit in hoc bello 192 tonnas auri, tonnam 100000 computando, magnus magister 114 tonnas auri, Gedanenses 469896 florenos et 20 grossos, Elbingenses 56966 florenos et 20 grossos, Torunenses 127333 florenos et 10 grossos, parvae civitates 313333 florenos et 10 grossos. Cumque fama tam occisorum quam expensarum ad regem Casimirum pervenisset, dixisse fertur, totam Prussiam cum Pomerellia tantum non valere nec respondere sanguini profuso et expensis, quas in eam rem fieri oportuit. Anno 1466 post multa fuit composita ac publice proclamata pax inter Prussiam, rnagistrum generalem et civitates.

Anno 1467 Ludovicus Erlichhausen, posteaquam 17 annos in regimine sedisset, cessit e vita.

Anno 1467 Casimirus rex Poloniae ad petitionem domini Pauli abbatis Olivae totiusque conventus ratificavit, confirmavit monasteriorum Olivae et Zarnowicz omnia et singula iura, privilegia et munimenta per eos habita a quibuscunque regibus, principibus vel etiam ordine cruciferorum; item dictorum monasteriorum bona, haereditates, villas, census, reditus, piscaturas, possessiones quascunque sub quibuscunque formis et tenoribus concessa et concessas.

Item eodem anno magistri generalis offlcio dignatus est Henricus Reuse de Plawen 29 ordinis sui moderator. Hic primo praefuit ordini duobus annis cum dimidio uti praefectus, postea electus in magistrum generalem rexit 11 septimanis, sepultus Regiomonti.

Anno 1470 adeptus est magistri generalis dignitatem Henricus de Richtenberg vir austerus. Hic episcopum Samlandensem captum fame in arce Tapia enecavit.

Eodem anno postridie festum sancti Laurentii venerat Casimirus rex Poloniae Gedanum haesitque ibi usque ad festum nativitatis beatae Mariae virginis; duxerat secum 2000 equitum armis optime instructorum.

Anno 1469 dominus Paulus abbas Olivae ob aetatis decrepitae iniurias abbatialem dignitatem per liberam resignationem in manus reverendi domini Ioannis abbatis Colbacensis posuit, qui instituta electione electores ordinavit et nominavit; hi vota sua in reverendum dominum Nicolaum episcopum Calipoliensem eiusdem monasterii professum transfuderunt et concorditer in abbatem suum elegerunt in festo 11000 virginum, quem reverendus dominus abbas Colbacensis auctoritate capituli generalis ac paterna approbavit et confirmavit. Fuit idem dominus Nicolaus abbas Novicampi, ubi Iaudabiliter praefuit.

Anno 1474 sabbatho ante Invocavit subtractus est ab hac luce dominus Nicolaus abbas Olivae iacetque sepultus ante altare magnum sub lapide magno.

Anno 1474 provectus est ad abbatialem dignitatem dominus Nicolaus Musskendorf: erat hic brevis staturae, simplex et rectus ac laudabilis vitae; ab aemulis quidem suis in tantum est contemptui habitus, ut etiam simia vocaretur; nunquam cameram suam occludebat sive refectionis tempore sive alio, excepta hora dormitionis; hunc multi saepenumero variis lacessebant iniuriis, nunquam tamen ex aliquo vindictam expetiit. Et haec in regimine suo fecit: prima invenit aeris alieni ad 700 marcas persolvendi, quod fideliter exsolvit; item dominus Paulus tempore guerrae acceperat mutuo a quodam cive Gedanensi nomine Pechwinckel 100 marcas ad annualem censum, pro quibus 100 marcis magister cerevisiae annuatim pendebat 8 marcas ex cellario conventus; quod capitale simul cum usura ipse solvit. Item pro fratre Michaele Dakau converso, grangiario Grebinensi, persolvit 600 et 50 marcas excepto eo, quod nobis insciis pro eo solvit; item pro aliis grangiariis multa persolvit, iam enim pro uno 60, pro alio iterum 60, rursum 80, nunc 70, 30, iam 10, 12, 7, 4 marcas solvit. Item post electionem suam fecit reparari laterificium; item novum tectum fecit poni super dormitorium sacerdotum. Item dormitorium conversorum ex integro tegere curavit novis lateribus fecitque ponere novum solarium ibidem. Item tecta monasterii restauravit, nimirum tectum inferioris ecclesiae super testitudines; item tectum refectorii; item cameras infirmitorii respicientes hortum, quae antea tegebantur tecto arundineo, in quibus etiam curavit fieri 6 caminos novos et omnes reformavit novis fenestris; item stabulum abbatis, quod quondam exustum erat, reaedificavit; item tectum domus abbatialis et coquinae restaurari fecit; item novum caminum in coquina abbatis et fornacem subterraneam in refectorio hiemali fieri curavit; item tectum coquinae conventus, braxatorii, pistrini melioravit; item tectum molendini, quod arundineum fuit, deiecit et de novis tegulis aliud reponi iussit. Item aedificavit horreum ante coquinam conventus; item aliud in Radostow pro 300 marcis; ibidem etiam granarium, quod tempore guerrae destructum fuit, restauravit. Item totum allodium intra muros aedificavit Olivae, quod quondam extra muros erat exustum. Item curiam totam in Tuchem scilicet refectorium, cameram abbatis, domum pro piscatoribus, horreum, stabulum, sepes exstruxit; item in lacu cistam pro piscibus reservandis; item cistam anguiliariam in fluvio. Item in Ponte aedificavit horreum, pro tertia parte granarium et coquinam. Item in antiquo oppido Gedani curavit aedificari circa forum piscium domunculas, quae ante multos annos combustae erant et de unaquaque domo protunc recipiebant singulis annis 10 marcas census levis monetae…[?] II C 40 marcas. Item quandam villulam quondam habuerant in terra Pomeraniae dictam Gitze, quam duo fratres nobiles scilicet Petrus et Lucas Tessen tempore domini Nicolai Muskendorf cum consilio visitatoris domini Ioannis Stiklem ac consensu conventus pro 200 marcis levis rnonetae emerunt et de villa eadem solebant recipere annuatim 10 marcas levis monetae; illi vero, qui repetendi census causa eo mittebantur, dimidietatem in itinere consumebant, aliquando eciam tertiam partem vix reportabant. Igitur ne talis census de monasterio periret, dominus Nicolaus pro 200 marcis emit unam domum in veteri oppido Gedani viciniorem curiae nostrae, de qua domo pendebantur 8 marcae annuatim. Et alia multa bona fecit, pro quibus illi Deus requiem tribuat setnpiternam.

Tempore domini Martini visitatoris fuit facta una conglobatio conventus in celIa novitiorum. In illo tempore duae partes in conventu erant: una id est seniores partes domini abbatis Nicolai tuebantur, alia id est iuniores priori Nicolao Unger adhaerebant. Pugnavit igitur prior contra abbatem, sed non abbas contra priorem. Et quia dominus Nicolaus Muskendorf abbas pius erat, non privavit priorem officio et hac vice mentita est iniquitas sibi, sed altera vice praevaluit contra venerabilem patrem; instigante enim illo depositus est. Eodem quoque tempore, quo dominus Martinus visitatorem agebat, convenerat conventus ad cellam novitiorum, ubi interrogavit Nicolaus Unger prior iuniores fratres, num dominus Nicolaus Muskendorf absolvendus ab officio abbatiali esset, omnes - posuerat enim prior verbum in ore eorum - absolvendum dicebant; cum vero verbum ad mediocres fratres devenisset et alter quidem deponendum, alter non asseveraret, quidam frater nomine Ioannes lingua Latina dixit: "Columbam habemus, accipitrem et milvum non quaeramus". Quod seniores ut audierunt, abbatem in regimine servandum iudicaverunt, quod et factum est. Prior autem dictus et rostro et unguibus lacerabat eundem fratrem in vindictam sententiae istiusmodi prolatae.

Anno 1477 [sabbatho] infra octavas corporis Christi Casimirus rex Poloniae ad informationem illustris principis domini Henrici Theuthonicorum in Prussia principis et consiliarii sui, magnifico Ottoni de Machwicz palatino Pomeraniae mandavit, quatenus privilegia, iura fratrum de Oliva manuteneret et defenderet contra quosdam piscatores Gedanenses et Pucenses nec non et alios homines iuribus monasterii derogantes, qui se de proventibus et piscatura littorum mans intra Iimites bonorum monasterii consistentium ingerebant et ipsum Iittus pro suis usibus et utilitatibus usurpabant in monasterii praeiudicium et gravamen, districte praecipiens, ne ullam imposterurn fralribus in dictis iuribus usuque littorum maris iniuriam inferri et irrogari permitteret. Extac hac de re ipsius Casimiri privilegium fol. 204.

Anno 1478 excessit e vita Henricus Rechenberger magister generalis, posteaquam in regimine fuisset decem annis. Eodem anno electus est in magistrum generalem Martinus Truckses.

Anno 1480 quinta Novembris obiit dominus Nicolaus presbyter in Gdanczk, benefactor huius monasterii. Hic 700 marcas contulit monasterio.

Anno 1484 in festo sanctae Margarethae [13 VII] coepit pesfilentia satis valde grassari Gedani.

Anno 1487 exstructus est in ecclesia sancti Dominici Gedani fornix. Eodem anno capitulum generale pacem et concordiam inter ordinis monasteria cupiens, monasteria partium Prussiae videlicet de Oliva et Polplin ab omni superioritate, visitatione, reformatione et correctione abbatum regni Poloniae quacunque etiam auctoritate fungentium penitus segregavit et exclusit tum ob viarum distantiam tum ob linguarum ac morum diversitatem inter PoIonos et ipsos; sod voluit ac decrevit, ut de caetero commissario ordinis de partibus stagnalibus subiicerentur, inhibendo singulis et omnibus etc. Eodem quoque tempore reverendus dominus Ioannes abbas Cistercii literis ad dominum abbatem Clarae tumbae datis vetuit, ne fratres monasteriorum praedictorum ad studia Cracoviensia mitti cogerentur, sed ad locum in Alemannia situm studiis operam navaturi amandarentur.

Anno 1488 dictus dominus Nicolaus Muskendorf abbatialis dignitatis resignationem fecit, cui de omnium consensu ac beneplacito provisionem competentem iuxta dicti monasterii qualitates benevole ac dignative ad vitam suam duraturam fratres - cum consensu et voluntate admodum reverendi domini abbatis Colbacensis - fecerunt in hunc, qui sequitur, modum: imprimis 10 marcas monetae huius patriae annuatim, singulis diebus stophum medonis nec non ligna cremabilia cum luminibus, ad haec iuvenem ad famulandum sub expensis monasterii singulis annis procurabunt; item ut idem dominus Nicolaus omnibus vitae suae diebus mensam abbatis frequentaret.

Anno 1488 ad abbatialem dignitatem communi consensu fratrum Olivensium provectus est dominus Nicolaus Unger - alias Praester - feria tertia post festum sancti Aegidii. Hic unum latus tecti ecclesiae, quod respicit aquilonem, meliorare fecit, item unum latus tecti dormitorii sacerdotum, quod respicit curiam abbatis. Reliquit vero post se 100 marcas, item 20 lastas siliginis, 18 lastas salis grossioris, unam lastam minoris; item in victualibus scilicet piscibus, halecibus, butyro satis reliquit.

Anno 1489 miserat rex Poloniae exercitum copiosum in Prussiam cum episcopo Warmiensi Nicolao de Tungen contra crucigeros, qui uno anno et die moratus est in provincia.

Eodem anno vitae finem fecit Martinus Trukses magister generalis trigesimus primus, cum rexisset 11 annis. Huic eodem tempore successit Ioannes de Tiffen vir bonus. Hic fidelitatem regi Poloniae Ioanni Alberlo iureiurando firmavit, postea conscripto excercitu cum dicto rege eidem suppetias laturus in Walachiam perrexit, ubi multa incommoda in fortunis et militibus perpessus, tandem ipsemet caesus occubuit; exuviae carnis illius Mariaeburgum adductae sunt ibique terrae mandatae.

Anno 1490 recepit rex Poloniae crucigeros humiliatos in gratiam.

Anno 1493 admodum reverendus dominus Iohannes abbas Colbacensis visitavit cum domino abbate Polplinensi monasterium Olivense, ubi inter caetera, quae egit, etiam cessionem spontaneam domini Nicolai Unger de abbatiali officio recepit eique tanquam bene merito secundum tenorem statutorum papalium auctoritate supradicta in inferius annotatis duxit providendum: Inprimis assignavit ei cellam et domum supra se deputatam, quam ei dominus abbas commodius assignare poterit, deinde capellanum unum habere voluit et iuvenem unum respicientem sub expensis monasterii, mensam quoque domini abbatis, cum domi esset, cum vero extra, duplicem praebendam et capellano unam de coquina conventus per iuvenem ei servientem tollendam, singulisque diebus unum stophum medonis; voluit etiam eidem propter indigentias relevandas 20 marcas levis monetae annualium redituum de communi bursa porrigi cum lignis et luminibus sufficientibus; voluit etiam eundem liberum esse ab omnibus oneribus et officiis conventualibus faciendis tam intus quam foris eumque ut seniorem dominum et tanquam abbatem sponte cedentem ac bene meritum haberi voluit, praecipiens eum ab omnibus venerari.

Anno 1493 sabbato post festum sancti Lucae [19 X] electus est dominus Michael Gedaue in abbatem Olivae, [qui obiit 1498].

* * * * * * *

Circa haec tempora abbates et fratres Olivenses multas et magnas ab episcopis Wladislaviensibus sibi succedentibus molestias sunt perpessi propter decimas, quas nullo iure exigebant.

Anno Domini 1495. Circa hunc annum et deinceps fuit quidam Gregorius Materne, qui Gedanensibus igni, gladio, insidiis valde molestus fuit; hic consules, senatores, cives Gedanenses, si extra civitatem pedem efferre contigisset, captos miris afflixit modis; unde Gedanenses publice praemia proponebant, quicunque hunc vivum aut mortuum Gedanum adduceret, pro vivo quidem 150 marcas, pro mortuo vero 100 marcas assignantes.

Anno 1498 electus est in magistrum generalem Fridericus dux Saxoniae; hic noluit. subiici regibus Poloniae, sed profectus in suam patriam ibidem cessit e vita, postquam 12 annos et 13 hebdomadas rexisset; sepultus est Misniae.

Anno 1499 abbatiali dignitate electione fratrum Olivensium dignatus est dominus Petrus Smitzingius, qui anno sequenti ab electione officio privatus est propter quandam feminam a praedio Radestow profugam scelerisque ream, quam ille a factore Subcoviensi tanquam subditam repetebat; quod ubi innotuit episcopo Wladislaviensi Creslao, multis eum molestiis affecit ansamque depositionis praebuit.

Anno 1500 die 24 Februarii concordibus votis et unanimi consensu fratrum Olivensium in abbatem electus est dominus Georgius Krokow. Quo regente dominus Creslaus episcopus Wladislaviensis splendore natalium illustris, opibus ac principum caeterorumque magnatum favore tumidus, in inferendis monasterio Olivensi molestiis, iniuriis et damnis antecessores suos superabat. Conabatur enim fratres subiicere ac subdere iunisdictioni suae viis et modis indebitis evocans eos ad suum tribunal sub censuris ecclesiasticis; multa quoque irrationabilia et indebita contra illos moliebatur, villas illorum occupabat, agros nonnullos sibi usurpabat. In abbatem etiam ac conventum eo odium et indignatio illius processerat, ut multiplici patientia eum vincere frustra nitentes et impietati resistere non valentes, eius feritati cedere monasteriumque et eius bona derelinquere cogitarent, prout revera reliquissent, nisi tantis malis modum posuisset sanctissimus dominus noster Bonifacius IX pontifex summus, cui abbas cum conventu supplicem libellum porrexit, ne impietatem porro bacchari grassarique pateretur, supplicans. Instituit quoque dominus abbas processum in curia Romana contra memoratum episcopum de damnis, iniuriis ac molestiis monasterio per illum illatis resarciendis et refundendis.

Eodem anno fluvius Radun effracto aggere defluxerat multaque damna praecipue vero muro civitatis Gedanensis intulit. Item eodem anno concitata fuit magna tempestas in mari fuitque exitio 30 navibus.

Anno Domini 1502 perfecta est fornix ecclesiae beatae Mariae virginis Gedani.

Anno 1503 feria quinta post festum sancti Francisci [5 X] corruit pars ecclesiae sancti Francisci Gedani, quae quinque columnis sustentabatur.

Eodem anno venerant Gedanum sex religiosi (Kedelbrüder), qui caligas et calceos non habebant in usu, carnium esum aut cuiusquam cibi cocti non admittebant, vinum non bibebant. Hi Gedani 32 instituto suo adhaerentes habitu induerunt et in diversas mundi partes miserunt.

Anno I 504 subtractus est ab hac luce dominus Georgius Krokow abbas Olivae 10 Maii.

Anno 1504 praesente domino Ioanne abbate Colbacensi protunc visitatore et commissario partium stagnalium, electus est in abbatem communibus omnium votis dominus Georgius Stolzefut, quem memoratus dominus Colbacensis abbas auctoritate capituli generalis nec non et paterna confirmavit et approbavit.

Item eodem anno venerat Alexander rex Polonae cum regina Gedanum, cui Gedanenses fidem iureiurando firmarunt; locatus fuit in praetorio.

Anno 1505 reverendus dominus Gregorius abbas Olivae de seniorum suorum consensu ac deliberatione matura suscepit egregium virum dominum Stephanum Falko, medicinae doctorem et Sacrae Regiae Maiestatis Poloniae approbatum physicum, ipsius et uxoris eius legitimae affectu devotionis exigente, in confratrem et ratione haereditatis Strepaw in districtu Dirsaviensi sitae, quam monasterio uterque dedit, donavit et resignavit corarn testibus et notario cum omni iure et dominio, quo ipse eandem a Sacra Regia Maiestate nactus est; quam cum omnibus suis pertinentiis etiam cum lacu Glębokie et aliis receperunt tenendam eo iure, quo ipse possedit, hac tamen conditione, ut concederetur dicto domino Stephano libera mansio intra septa monasterii et mensa domini abbatis toties, quoties vocaretur, deinde ut quotidie duos usuales panes cum singulis ferculis et cibariis quotidianis de coquina domini abbatis, si praesens adesset, si vero absens, crudam reciperet provisionem et in capite cuiuslibet mensis daretur ei una tonna cerevisiae, una tonna potus conventualis de meliori, quolibet anno unus porcus saginatus additis duobus modiis pisorum, una virga lignorum fagi, alia pini, feno et stramine pro uno equo et duabus vaccis durante vita amborum. lpse vero dominus Stephanus in arduis monasterii negotiis legalitatis suae fidem se exhibiturum promisit sub monasterii expensis et in dandis ac communicandis consiliis operam.

Eodem anno feria 2 in festo sancti Aegidii [2 IX] Alexander rex Poloniae, supplicante domino Gregorio abbate Olivensi fratribusque eiusdem monasterii, approbavit, ratificavit, roboravit, confirmavit privilegium confirmationum iurium, privilegiorum per divum olim Casimirum genitorem suum monasteriis Olivae et Zarnowicz factum sub anno Domini 1467.

Anno 1509 venit episcopus Wladislaviensis Gedanum exivitque cum Gedanensibus ad montem, qui est in ditione episcopali situs, propter fines revidendos. Hic exigebat a Gedanensibus montem laterificium, molendinum nec non et medietatem civitatis antiquae ac decimas a subditis citavitque Gedanenses ad iudicia terrestria Marienburgum.

Eodem anno 19 Aprilis Christophorus Koleder presbyter Pomesaniensis dioecesis pia mente ob animae suae salutem proximorumque, quorum eleemosynis victitabat, legavit et donavit monasterio Olivensi 50 marcas nec non et duas domunculas in antiquiori oppido Gedanensi, quarum una in platea vulgo Frauengasz dicta, alia in Dischlergasz sitae sunt; hic vitae et beneficiorum suorum meritis exigentibus votisque suis postulantibus sepulturae traditur Olivae.

Anno 1510 Georgius Stemberg bonarum artiurn magister ob remedium salutis animae suae atque parentum suorum, volens etiam speciali obsequio devotionis monasterium Olivense prosequi, deliberato animo, libere et pure propter Deum dedit et tradidit in prompta pecunia monasterii Olivensis abbati et fratribus 300 marcas Prutenicales levis monetae, ea tamen conditione, ut monasterii eiusdem abbas pro tempore existens et conventus singulis annis ad quaevis festa paschalia ei obligati essent in 20 et una marca, de quolibet centenario 7 levis monetae pro interesse, toto vitae suae tempore nec non et matris illius; post consummatum vero cursum vitae iIlorum praefatum monasterium Olivense esset penitus absolutum ab omni solutione tam interesse quam capitalis summae supradictarum 300 marcarum. Hic dominus Georgius una cum matre sua ac marito illius Ludeke Holchssadel die solis, 9 mensis Iulii in capella divi Bernardi solenniter et publice in confraternitatem dictorum fratrum Olivae cum pleno participio omnium bonorum operum tam in vita quam in morte est assumptus.

Anno 1511 Fridericus magister generalis cessit e vita, postquam 13 annis regimen tenuisset.

Eodem anno electus est in summum Prussiacae militiae magistrum Albertus marchio de Brandeburg. Hic ad exernplum antecessorum suorum regi Poloniae avunculo suo subiici et parere noluit; sed postquam multa non obscura indicia hostilis infestique animi in illum monstrasset, tandem etiam belIum in eundem regem ac regnum Poloniae moliri, tormenta bellica praeparare, milites conscribere, urbes etiam et oppida Prussiae ad defectionem sollicitare, auxiliares copias equitum et peditum cum tormentis bellicis nec non magnis ad diruenda moenia bombardis ex Germania accersere coepit. Quod ubi regi innotuit, haud mora se in Prussiam contulit et Torunium applicuit, quo regni proceres terraeque Prussiae magnates et civitatum Iegati convenere celebrique conventu in dictum marchionem Albertum magistrum generalem bellum omnium ordinum suffragiis est decretum. Qui postquam arma in se expediri cognovit, Brunsbergam insperato ac subito ingressu intercepit et oppidanos in verba sua iurare coegit. Rex quoque milite conscripto ducem in hosticum egredi Torunio iussit, qui cruciferici ordinis terras populabatur civitatesque ac oppida partim vi, partim deditione capiebat. Porro principes Germaniae, qui sanguinis et amicitiae vinculo Alberto obstricti erant, militem conscripsere copiasque pedestres et equestres terra marique in Prussiam misere; sub quo temporo quidam praefectus e regiis militibus Germanos non paucos apud Prusmarcum profligavit et aliquot nobiles viros cepit. Princeps quoque Masoviae eosdem ad Pisiam insigni proelio superavit et arces aliquot expugnavit. Copiarum vero regiarum dux civitates aliquot interim in regiam potestatem redegit et Brandeburgo expugnato Regiomontum oppugnavit. Albertus autem toties profligatus et animo fractus motaque pertaesus arma ad regem Torunium supplex venit praestiturus fidelitatis et obedientiae iuramentum, quod fecisset, ni commendator Regiomontanus supervenisset, qui de adventu militum ex Germania nunciavit et magistrum belli desiderio ardentem a sententia revocavit. Rex autem hominis inconstantiam aversatus, eundem per contemptum abire permisit. Qui receptis Germanicis auxiliis Heilsbergam [Lidzbark Warmiński] et Reseliam [Reszel] frustra oppugnavit, Melsacum vero nocturna impugnatione cepit et Wormittam [Orneta] corrupto militum praefecto deditione accepit. Post haec validus Germanorum exercitus cruciferis contra regem Poloniae venit et apud Franckfordiam ad Oderam amnem transmisit, cumque Poloniae fines attigisset, a Polonis irrequietis irruptionibus turbabatur, perimebatur, captivabatur. Erant id temporis in regno duo milites HierosoIymitani, viri fortissimi et stupenda audacia, qui Germanos sive pabulantes sive aquantes sive iter agentes cruenta caede aliquot equitum turmis infestarunt et captivos quam plures in testimonium fortitudinis et audaciae suae regi transmiserunt. His attriti malis Germani in Prussiam quantocius properarunt, cuius limites ingressi a Polonico equitatu proelio excepti sunt et insigniter caesi, sed et in alio prope loco multi illorum trucidati et captivati sunt. Post haec Poloni ad oppidum Kamien reficiendorum equorum gratia concessere, quos Germani subito insperatoque impetu opprimere parabant, sed Poloni ante ipsum ferme congressum praemoniti impares et imparati post anceps aliquamdiu certamen, amissis nonnulIis equitibus, in pacatum venere; oppidum a Germanis direptum.

Albertus vero comparato numeroso exercitu, HeiIsbergam oppugnavit, sed re infecta Gedanum versus exercitum direxit illoque obsesso animos civium ad deditionem sollicitavit, sed votis suis frustratus bellica tormenta adversus urbis moenia expedire coepit. Poloni vero nihil istis territi urbeque egressi Germanos aggressi sunt caesisque quam plurimis, nonnullis etiam captis, victores redierunt. At Sigismundus rex facto ex omni exercitu delectu, aliquot beIlatorum millia ad persequendos Germanos misit, qui recuperata Stargardia et Dersavia hostem armis infestabant, ad quorum adventum Germanicus exercitus perterritus Pomeraniam versus abiit. Quod ubi Poloni acceperunt, persequi eos coeperunt in tantumque in caedibus ipsorum grassati sunt, ut totum iter a Gedano usque ad Lembergam [Lębork] Germanicis stratum cadaveribus foeteret. AIbertus interim Elbingam oppugnavit et posteaquam a spe potiundae illius decidisset, inducias a rege petiit et obtinuit. Duravit hoc bellum sesquialtero anno variante fortuna.

Per idem tempos maxima civitatis Gedanensis pars stolida ac nefaria impietate Lutheranam haeresim suscepit. Ipse quoque Albertus Prussiacae militiae magister eandam Lutheranam blasphemiam professus est habituque cruciferico abiecto, ad regem Cracoviam venit ibique titulo magisterii abrogato, in ducem Regiomontanum -quem ducatam in pacis compositione pro se suisque virilis sexus Iiberis feudaliter obtinuit - a rege Sigismundo creatus est et se suosque successores in fide ac potestate regum Poloniae futuros aeternis temporibus astrinxit tandemque votifragas nuptias celebravit.

Anno 1512 feria 3 post festum sancti Petri ad vincula Sigismundus rex PoIoniae humiliter a domino Gregorio abbate Olivensi et toto conventu requisitus innovavit, confirmavit privilegioque roboravit compositionem factam anno Domini 1281 inter monasterium Olivense et Succoviense de bonis Oxivae.

Anno 1516 in nocte natalis Domini fuit quidam religiosus 16 annorum apud Carmelitas Gedani in choro, qui in insaniam versus et a daemone arreptus, trahebatur per brachia in ecclesia; ubicunque apprehensus fuit a daemonio, adurebatur locus iIle et foetidissimum foetorem edebat, porro dorsum eius totum fuit ad modum nigri carbonis combustum.

Eodem anno coepit Martians Lutherus apostata pestiferum suae haereseos virus evomere ac contra indulgentias et pontificem insolentissime ac impudentissime - ut ipse impudicissimus fuit - latrare.

Eodem anno hospitatus est magister Albertus marchio de Brandeburg Olivae.

Anno 1519 exstructa est munitio lignea ante Mindam dicta Blockhauss.

Anno 1521 descenderat maxima pluvia cum grandine dicebaturque Gedanum iam periturum.

Anno 1522 in festo sanctae Margarethae [13 VII] a prandiis Iacobus Finkenblok diaboli venator non postremus prima vice Lutheranae sectae venenum publice propinavit in monte Hagelsberg dicto; fuit haec prima nefarii hominis et Lutheri administri concio Gedani habita.

Anno 1524, ubi Lutheranae haeresis pestifera dogmata Regiomonti pullulassent, expulsi et exturbati fuere religiosi sancti Francisci ex dicta civitate et altaria omnia dictorum monasteriorum intra tres noctes - proh dolor - confracta, comminuta vasa sacra nec non ornamenta direpta, discerpta et distracta.

Eodem anno posteaquam Gedanenses idem venenum iam satis - licet in brevi - imbibissent, in festo sancti Felicis [14 I] ipsi infelices, senatus cum alia eiusdem sectae faece, sustulerunt, rapuerunt - o scelus - ex omnibus monasteriis argentum, aurum, vasa sacra, vestes officio ecclesiastico deputatas. Vide, quale fuerit principium.

Item eodem anno spoliatum est Carthusiense monasterium a nobilibus Pomeranis, priore nomine Ioanne Konitzer cum duobus aliis religiosis magnis affecto tormentis insuper et igni adusto.

Anno 1525 dominica ante conversionem sancti Pauli [22 I] orti sunt tumultus inter Gedancnses catholicos et haereticos Lutheranos ita, ut etiam ad arma utrinque fere ventum esset, attamen non perventum tandemque us sopita.

Eodem tempore fuit Gedani senatus depositus et novus electus. Sequenti die post omnium monasteriorum religiosi fuere Gedano propulsi; qui tamen Gedani manere gestiebant, ad patres Carmelitas deducebantur.

Eodem anno rursum subortae fuere turbae Gedani inter senatum et plebem; postea expositurn fuit patibulum cum gladio proclamatumque: si quis contra verbum Dei ac senatum staret, mox poenas daturum.

Anno 1526 feria 2 post Reminiscere [26 II] fuit rursum Gedani missa catholico ritu cantata in ecclesia.

Eodem anno venerat rex Poloniae cum septem episcopis Gedanum.

Item eodem anno post festum sancti Gregorii [12 III] interdictum est omnibus praedicantiis, ne tam pestiferae haeresis semina dispergerent.

Item tertia die Maii aliquot praedicantii fuere necati a Gedanensibus.

Anno eodem feria 5 ante pentecosten [17 V] restituta sunt vasa argentea et aurea religiosis Gedani degentibus. Aliquot diebus post decreto regio mandatum est, omnes caeremonias antiquo more in ecclesiis peragi.

Eodem anno praecepit rex 5 praedicantios ferro vinciri et abduci Gedano.

Item eodem anno iussit episcopus quendam civem - Nattler - apud ecclesiam sanctae Catharinae iam a decem hebdomadis sepultum effodi et in monte Hagelsberg dicto per uxorem eius sepeliri; erat enim Lutheranae sectae sectator.

Item eodem anno consecrata et renovata fuit ecclesia sanctae Catharinae, dumque caeremonias in consecrationibus adhiberi solitas quidam risu eluderent carceri mancipantur.

Eodem tempore decretum regium ursit, quatenus omnes Martini Lutheri libri marsalco suo deferrentur sub gravi muIcta.

Eodem anno discessit rex Gedano duxitque secum quendam Knaden praedicantium Lutheranum nec non et alios multos instigantibus episcopis; siluitque tum temporis Lutherana haeresis.

Eodem anno fuere plurimi civium Gedanensium capite detruncati, multi etiam fuga sibi consuluerunt, nonnuili etiam, qui Lutheranam sectam pertinacius tuebantur, ob tumultus concitatos in exilium missi.

Anno 1528 subtractus est ex hac vita dominus Gregorius Stolczefut abbas Olivae, cui eodem Anno subrogatus fuit dominus Laurentius.

Anno 1529 die 12 Martii visa est Gedani pellucida stella in medio lunae vesperi circa horam sextam.

Anno 1537 obiit dominus Laurentius abbas Olivae. Eodem anno electus est dominus Bartholomaeus in abbatem.

Anno 1544 venerant aliquot episcopi Gedanum; horum unus dominus Bernardus Maczeiowski protunc antistes Plocensis concionem habuit, alter vero dominus episcopus Vladislaviensis missam solenni ritu celebravit. His, postquam debitum Deo devotionis pensum persolvissent, successit Pancratius haereticus Lutheranus, delaturus et ipse cacodaemoni suum obsequium, qui abunde satis haereseos suae venena impuro ore in populum evomuit.

Anno 1545 cessit e vivis dominus Bartholomeus abbas Olivae, cui successit eodem anno dominus Adrianus.

Eodem anno 20 Maii quidam Casparus Pugil et Wolfgangus Muskenbeke Gedanenses hostili et violenta manu fratrem quendam Olivensem nomine Georgium Sylvanum, qui Gedanum pro censu emonendo ablegatus erat, in via publica prope Gedanum aggressi sunt, quem vulneribus saucium pecuniaque spoliatum in loca quaedam abdita ducebant, qui e manibus eorum prolapsus fugae praesidio salvatus est. Latrones vero illi facto tam nefario non contenti, insuper et literas minarum plenas scripserunt domino abbati, ausu temerario urgentes, sibi de salvo conductu provideri ac compositionem super latrocinio patrato iniri. Hac iniuria dominus abbas ac conventus totus provocatus cum consilio generosorum domini Georgii a Baysen palatini Marienburgensis, domini Achatii Czema castellani Gedanensis, domini Ioannis a Werden proconsulis Gedanensis et capitanei Novensis, quos monasterium hoc in tutores ac defensores speciales Sacrae Regiae Maiestatis benignitate habuit, supplicem Iibellum regi Poloniae Sigismundo obtulit, commissarios ab eodem tanto facinori decernendo et iudicando postulans. Fuere propter hoc scelus capite plexi Sluchoviae sicarii illi.

Haec de his, quae Olivae aut in vicinia illius ab anno Domini 1170 usque ad annum 1545 actitata de variis notabilibus et scitu dignis, quae circa eadem tempora contigere in rebus ecclesiasticis.


www.trojmiasto.pl
do góry
Autor: Adam Kromer
(Zapraszam też na moją stronę poświęconą heraldyce)