www.trojmiasto.pl

EPITAFIUM DITHARDA

Oliwa


EPITAPHIUM DITHARDI ABBATIS

EGO AUTEM SICUT OLIVA FRUCTIFERA IN DOMO DOMINI.

Praefuit hic primus, qui vita non fuit imus,
Abbas Dithardus, redolens ut florida nardus,
Sobrius et largus, sensu fuit insuper Argus,
Carne fuit castus, devitans daemonis astus,
lpsum seduxit, seductos ipse reduxit,
Per solidos mores dans nosse vias meliores.
Curavit rebus, quo noctibus atque diebus
Fratrum grex Christo claustro serviret in isto.
Vestitu tantum monachatum non fore sanctum
Semper praedixit, dum vivus corpore vixit.
Idcirco in coelis laudes canit iste fidelis,
Cuius in hac fossa servantur corporis ossa
lnclusa hoc muro, sed resurrectura futuro
Tempore, ventura vita non post moritura.
Laude tua, Christe, benedictus sit locus iste,
Quem benedixisti, tua gratia dum dedit isti
Dithardo flores vlrtutum, res et honores.
o lux praediva, cunctos fratres in Oliva
Sub Christi dextra praeserves intus et extra.
Hic venerare patres corn Bernardo Benedictum,
Per quos indictum vitae genus ordini patres.



www.trojmiasto.pl
do góry
Autor: Adam Kromer
(Zapraszam też na moją stronę poświęconą heraldyce)