www.trojmiasto.pl

ZWIEDZANIE KATEDRY

Oliwa

EPITAFIUM REINHOLDA HEIDENSTEINA

Zwiedzanie katedry

Epitafium Heidensteina

D. O. M. S.
Prussia mi patria est: Heidenstinio patre natum
Edidit in geklidas Anna Krokowna plagas.
Grata Solecinium Domus, optatissima nobis
Nupta, Konarscinii nominis, uxor erat
Cara Erdmunda; Thori quae pignora terna iugalis
Virginei Sexus, filiolumque dedit.
Post natale solum, Germana atque Itala tellus,
Gallia post artes me docuere bonas.
Queis Stephano placui regi, Regique Simundo:
Forsan et a sera posteritate sciar.
Nondum prima aetas cinxit lanugine malas
Aetas, jam norat me Stephani aula suum.
Assidue hinc tracto dum magna negocia regum,
Quando etiam Orator publica jussa fero.
Sunt tamen ingenii quoque, quae monumenta reliqui,
Plura quidem; sed quae plurima fama ferat.
Scripsimus indomitos modo fractos viribus hostes
Moschos, et Latio gesta Plona stylo.
Inter tristia, laeta, labores, inter et horum
Praemia, mors tacito venit et ipsa pede.
Vita quid est? umbrae nisi transcurrentis imago?
Christe tibi tantum sit placuisse precor

do góry
Autor: Adam Kromer
(Zapraszam też na moją stronę poświęconą heraldyce)